QUAESTIO

QUAESTIO
QUAESTIO
in Rubr. de Quaestionibus, tormentum est, quod reo ad scelerum et sociorum voritatem eruendam adhibetur, vide infra Tormentum. Nempe ut occulta crimina in apricum proferantur, non ut confessa negentur, Quaestiones adhibet Iudex, Ulpianus D. de Quaest. l. 1. At Pagani, contra Iudiciorum rationem, tenoremque Legum, admotis tormentis ad inficiationem olim, Christianos, adigere sunt conati. Tertullian. ad Scapulam, Quid amplius tibi mandetur, quam confessos nocentes damnare negantes ad tormenta revocare. Videtis ergo, quomodo ipsicontra mandata faciatis, ut confessa negare cogatis. Et Apolog. c. 2. Coeteris negantibus adhibetis tormenta ad confitendum, solis Christianis ad negandum. Item, c. 7. Carnifici longe aliud munus in Christianos imperatis, non ut dicant, quae faciunt, sed ut negent, quod sunt. Cyprian. ad Demetrian. Torquentur rei, qui se negant crimimine ---- teneri ut facinoris veritas, quae indice voce non promitur, dolore corporis exprimatur. Nunc vero cum sponte confitear ac clamem -- Christianum me esse quid tormenta admoves confitenti. Torqueri debui, si negarem. Vide quoque Arnob. l. 7. Hinc merito Quaestionem huiusmodi perversam Octavius vocat apud Minucium Fel. Hos nec audiedos in totum putabamus, nonnumquam etiam --- crudelius saeviebamus, ut torqueremus confitentes ad negandum, videlicet ne perirent, exercentes perversam quaestionem, non quae verum erueret, sed quae mendacium cogeret. Neque vero ipsi solum Christiani ob confessionem, sed et servi illorum, pueri, ac e trivio quoque mulierculae tortae, ut faterentur, se Christianas fuisse, quaeque vulgo de Christianis ferebantur, vera esse, uti discimus ex Iustino Mart. Apolog. 1. pro Christian. Euseb. Hist. Eccl. l. 5. c. 1. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Quaestio — (lateinisch „Frage“) bezeichnet: in der Rechtsgeschichte eine bestimmte Praxis; siehe Quaestio (Rechtsgeschichte) in der Scholastik des Mittelalters eine bestimmte Lehrpraxis; siehe Quaestio (Lehrpraxis) eine Literaturgattung; siehe Quaestio… …   Deutsch Wikipedia

  • Quaestĭo — (lat.), 1) das Suchen, das Fragen über Etwas, um sich zu belehren; bes. in juristischer Beziehung, z.B. Domitiana quaestio, s.d.; Q. facti, die Frage über die thatsächlichen Verhältnisse einer Streitsache, im Gegensatze der Q. juris, der Frage… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Quaestĭo — (lat.), Frage, Streitfrage, Befragung, Untersuchung, und zwar sowohl gerichtliche (zuweilen mit der Folter verbunden) als auch gelehrte Untersuchung. Quaestiones perpetuae, bei den alten Römern die zur Untersuchung und Bestrafung bestimmter… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Quaestio — Quaestĭo (lat.), Frage, Streitfrage, Untersuchung; Q. facti, Frage nach dem Tatsächlichen, im Gegensatz zur Q. juris, der Untersuchung der Rechtsfrage. Quästionieren, fragen, ausfragen, mit Fragen peinigen; quästioniert, in Frage stehend, besagt …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Quaestio — Quaestio, lat., Quästion, Frage, Untersuchung; in der Rechtssprache Untersuchung von Verbrechen, peinliches Verhör; q. facti, Streitfrage über den Sachverhalt; q. juris, übers Recht …   Herders Conversations-Lexikon

  • quaestio — index inquest, inquiry (systematic investigation), interrogation, question (inquiry), subject (topic), trial (iegai proceeding) …   Law dictionary

  • quaestio — / kwɛstjo/ s.f., lat. (propr. questione ) (pl. quaestiones ), lett. [accesa discussione tra persone che sostengono posizioni diverse, spec. in campo culturale, politico o ideologico: una vexata q. ] ▶◀ [➨ querelle] …   Enciclopedia Italiana

  • Quaestio — Quaes|tio 〈[ kvɛ:s ] f.; , ti|o|nes [ ne:s]〉 (jurist.) Frage; Sy Rechtsfrage (1) ● Quaestio Facti Frage nach den Tatsachen, Vorgängen (einer Straftat); Quaestio Iuris Frage nach der Strafwürdigkeit, der rechtl. Erfassbarkeit (einer Straftat)… …   Universal-Lexikon

  • quaestio — (Lat., question) One of the forms of writing and debate in scholastic philosophy. In the quaestio disputata a thesis is proposed, then arguments for and against, then the question is resolved and the arguments against the thesis answered …   Philosophy dictionary

  • quaestio — quae·stio s.f.inv., lat. 1. TS dir.rom. commissione speciale presieduta da un pretore 2. TS st.dir. nel diritto antico e medievale, interrogatorio con tortura | estens., tortura 3. TS stor. nella cultura medievale, dibattito su un tema teologico …   Dizionario italiano

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”